APHRODISIAS Insul.

APHRODISIAS Insul.
APHRODISIAS Insul
Graece ἡ' Αφροδισιὰς, memorata Solino c. 54. Carmaniae Persis annectitur, quae incipit ab insula Aphrodisiade, variarum opum dives, etc. Ἀφροδίτης νῆσος, Ptolemaeo dicitur, quam in Arabico sinu collocat. Arrianus ex Nearcho Καταίην propriô nomine nuncupat et Mercurio Venerique sacram eam fuisse dicit, ut non minus Ἑρμεία, quam Ἀροδισιάσ, indigitari potuerit: ῎ενθεν εἰς Καταίην νῆσον ἐρίμην ἁλιτενέα. αὕτη Ι῞ρη Ἑρμέω καὶ Ἀφροδίτης ἐλέγετο. Desertam fuisse, Nearchus scripsit, eiusdem Arriani, ut et Onesicriti, restimoniô: Plin. l. 6. c. 25. vero habitatam refert. Vide Salmaf. ad Solin. p. 1129.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”